- BYBLIS
- I.BYBLISMileti et Cyanes filia, quae cum fratrem Caunum misere deperiret eiusque concubitum assequi non potuisset, laqueô gulam fregit. Ovid. de Art. Am. l. 1. v. 283.Byblida quid referam? vetitô quae fcatris amoreArsit; et est laqueô fortiter ulta nefas.Idem vero l. 9. Met. Fab. 11. aliter hanc fabulam refert, inquiens, Quum Byblis fratrem suum Caunum perdite amaret, eique ardorem suae libidinis detexisset; ipse detestandam sororis concupiscentiam aspernatus, fugam arripuit, quem illa, amoris impatiens, secuta est; et postquam omnem Cariam, Lyciamque, et Lelegas peragrâsset, labore et dolore victa consedit, et multas lacrimas effudit, quapropter Naidum commiseratione in fontem sui nominis permutate est. Ita enim ait, v. 662.Sic lacrimis consumpta suis Phoebela ByblisVertitur in fontem, qui nunc quoque vallibus illisNomen habet Dominae, nigraque sub ilice manat.Suidas, Βύβλις, ὄνομα κύριον, ἀδελφὴ Καύνου, ἀμφότεροι δυςτυχήσαντες.II.BYBLISparva maris mediterranei insula, cum oppido alio nomine Melas dicta, quam Aristoteles Zephyriam, Callimachus Mirmallida, Heraclides Siphnum, et Acyton vocant. Plin. l. 4. c. 12. Stephanus Βύβλον scribit. Nomen ei, quod a Bybliis Phoenicibus primum fuerit condita, ut habet Steph. φοίνικες οὖν πρότερον οἰκιςταὶ, ὅθεν καὶ Βύβλος ἐκλήθη ἀπὸ τῶ Βυβλίων Φοινίκων. Ubi Salmas. legi vult, ὅθεν καὶ Βυβλὶς ἐκλήθη, ad Solin. p. 184.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.